- DATARIUS Papae
- DATARIUS Papaeofficium magnae aestimationis est, Praelatitium plerumque, nonnumquam et Cardinalitium; a data, et signatione supplicationum expediendarum: eius domus Dataria.Antiquitus ad Archidiaconum id officii spectasie legitur in de Offic. Archidiac. c. 7. Est a. Data seu Datum, anni, mensis, dieique et loci Diplomati seu Chartae adscripta notatio. Suid. et Gloss. Basil. Δατὸν, παρὰ Ρ῾ωμαίοις, σημαςία τῆς ἡμέρας καὶ τοῦκαιροῦκτλ. Origo vocis inde, quod Impp. Constitutionibus, quae Praefectis Praetorio aut aliis Magistratibus in provincias mittebantur, dies, quo datae essent iis, a quibus perferebantur, annotaretur, ut et dies, quo acciperentur seu reciperentur. Unde crebro in Constitut. illis legitur, Data tali die, Accepta tali die, vide quoque in Epist. Anastasii ad Hormisdam Pontif. Data quinto Kl. Ianuarias Constantinopoli Senatore V. C. Consule. Accepta pridie idus maii Florentio V. C. Consule. vide Baron. A. C. 314. n. 72. 319. n. 30. 331. n. 23.et Iac. Gothofred. Prolegom. ad Cod. Theodos. c. 9. laudatos Carole du Fresne, in voce Data Adde Macros Fratres in Hierolexico, ubi quid inter Actum et Datum discriminis sit, exponitur fusius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.